- POTAMUS
- I.POTAMUSEpiscopus Arianus Olisipponensis, Teculô 14. a fide defecit, ut a Constantino Imperatore agrum quendam obtineret. Dei Ursacio et Valenti iunctus, divinitate CHRISTI negatâ, literas hac de re undiquaque misit, ab Osio Cordubensi refutatus. Quod agre ferens effectit apud Imperatorem, ut hic Syrmium vocaretur. Agrum dein suum, apostasiae praemium, visurus, linguâ eius divinitus percussâ antequam illuc perveniret, obiit. Marcellin. libell. Hilar. adv. Arrian. Baron. in Annal. Hermant. vita Athanas. l. 8. c. 2.II.POTAMUSThraciae fluv. Marcianopolim urbem interluens, Iornand. Fium de Marciopoli.III.POTAMUSoppid. Atticae. Plin. l. 4. c. 7. Harpocration vero Ποταμὸς, δῆμος τῆς Λεοντίδος, οὗ ὁ δημότης Ποτάμιος, Strabo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.